- TIFATA Curia
- TIFATA Curiauna fuit ex 30. Curiis Romanorum, de quarum nominibus octo solum apud rerum Romanarum Scriptores supersunt. Meminit eius Festus, Tifata, inquiens, Iliceta: Romae autem Tifata Curia: Tifata etiam locus iuxta Capuam: apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2. Vide in voce Tifata. Eam vero vocem apud Statium d. l. delendam, variis rationibus suadet Barthius, qi versum illum sic legit,Cessat apex procul ista tuis sint fata, Teate,Nec Marrucinos agat haec insania mares.Vide cum Animadvers. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.